[ Pobierz całość w formacie PDF ]
quod non vult, facit. Nam quamvis mortis vitandae causa divitias in mare projiciat, manet
tamen avarus; & si libidinosus tristis est, quod sibi morem gerere nequeat, non desinit
propterea libidinosus esse. Et absolute hi affectus non tam ipsos actus convivandi, potandi &c.
respiciunt, quam ipsum Appetitum & Amorem. Nihil igitur his affectibus opponi potest,
praeter Generositatem & Animositatem, de quibus in seqq.
Definitiones Zelotypiae & reliquarum animi fluctuationum silentio praetermitto, tam quia ex
104
compositione affectuum, quos jam definivimus, oriuntur, quam quia pleraeque nomina non
habent, quod ostendit ad usum vitae sufficere, easdem in genere tantummodo noscere.
Caeterum ex Definitionibus affectuum, quos explicuimus, liquet, eos omnes a Cupiditate,
Laetitia, vel Tristitia oriri, seu potius nihil praeter hos tres esse, quorum unusquisque variis
nominibus appellari solet propter varias eorum relationes, & denominationes extrinsecas. Si
jam ad hos primitivos, & ad ea, quae de natura Mentis supra diximus, attendere velimus,
affectus, quatenus ad solam Mentem referuntur, sic definire poterimus.
AFFECTUUM GENERALIS DEFINITIO
Affectus, qui animi Pathema dicitur, est confusa idea, qua Mens majorem, vel minorem sui
Corporis, vel alicujus ejus partis existendi vim, quam antea, affirmat, & qua data ipsa Mens ad
hoc potius, quam ad illud cogitandum determinatur.
Explicatio
Dico primo Affectum, seu passionem animi esse confusam ideam. Nam Mentem eatenus
tantum pati, ostendimus (vide Prop. 3 hujus), quatenus ideas inadaequatas, sive confusas
habet. Dico deinde, qua mens majorem, vel minorem sui corporis, vel alicujus ejus partis
existendi vim, quam antea, affirmat. Omnes enim corporum ideae, quas habemus, magis nostri
Corporis actualem constitutionem (per Coroll: 2 Prop. 16 p. 2), quam corporis externi naturam
indicant; at haec, quae affectus formam constituit, Corporis, vel alicujus ejus partis
constitutionem indicare, vel exprimere debet, quam ipsum Corpus, vel aliqua ejus pars habet,
ex eo, quod ipsius agendi potentia, sive existendi vis augetur, vel minuitur, juvatur, vel
coercetur. Sed notandum, cum dico, majorem, vel minorem existendi vim, quam antea, me
non intelligere, quod Mens praesentem Corporis constitutionem cum praeterita comparat; sed
quod idea, quae affectus formam constituit, aliquid de corpore affirmat, quod plus, minusve
realitatis revera involvit, quam antea: Et quia essentia Mentis in hoc consistit (per Prop. 11 &
13 p. 2), quod sui Corporis actualem existentiam affirmat, & nos per perfectionem ipsam rei
essentiam intelligimus, sequitur ergo, quod Mens ad majorem, minoremve perfectionem
transit, quando ei aliquid de suo corpore, vel aliqua ejus parte affirmare contingit, quod plus,
minusve realitatis involvit, quam antea. Cum igitur supra dixerim, Mentis cogitandi potentiam
augeri, vel minui; nihil aliud intelligere volui, quam quod Mens ideam sui Corporis, vel
alicujus ejus partis formaverit, quae plus minusve realitatis exprimit, quam de suo Corpore
affirmaverat. Nam idearum praestantia, & actualis cogitandi potentia ex objecti praestantia
aestimatur. Addidi denique, & qua data ipsa Mens ad hoc potius, quam ad aliud cogitandum
determinatur, ut praeter Laetitiae, & Tristitiae naturam, quam prima definitionis pars explicat,
Cupiditatis etiam naturam exprimerem.
105
PARS QUARTA
De Servitute Humana,
seu de Affectuum Viribus
PRAEFATIO
Humanam impotentiam in moderandis, & coercendis affectibus Servitutem voco; homo enim
affectibus obnoxius sui juris non est, sed fortunae, in cujus potestate ita est, ut saepe coactus
sit, quanquam meliora sibi videat, deteriora tamen sequi. Hujus rei causam, & quid praeterea
affectus boni, vel mali habent, in hac Parte demonstrare proposui. Sed antequam incipiam,
pauca de perfectione, & imperfectione, deque bono, & malo praefari lubet.
Qui rem aliquam facere constituit, eamque perfecit, rem suam perfectam esse, non tantum
ipse, sed etiam unusquisque, qui mentem Auctoris illius operis, & scopum recte noverit, aut se
novisse crediderit, dicet. Ex. gr. si quis aliquod opus (quod suppono nondum esse peractum)
viderit, noveritque scopum Auctoris illius operis esse domum aedificare, is domum
imperfectam esse dicet, & contra perfectam, simulatque opus ad finem, quem ejus Auctor
eidem dare constituerat, perductum viderit. Verum si quis opus aliquod videt, cujus simile
nunquam viderat, nec mentem opificis novit, is sane scire non poterit, opusne illud perfectum,
an imperfectum sit. Atque haec videtur prima fuisse horum vocabulorum significatio. Sed
postquam homines ideas universales formare, & domuum, aedificiorum, turrium, &c.
exemplaria excogitare, & alia rerum exemplaria aliis praeferre inceperunt, factum est, ut
unusquisque id perfectum vocaret, quod cum universali idea, quam ejusmodi rei formaverat,
videret convenire, & id contra imperfectum, quod cum concepto suo exemplari minus
convenire videret, quanquam ex opificis sententia consummatum plane esset. Nec alia videtur
esse ratio, cur res naturales etiam, quae scilicet humana manu non sunt factae, perfectas, aut
imperfectas vulgo appellent; solent namque homines tam rerum naturalium, quam
artificialium ideas formare universales, quas rerum veluti exemplaria habent, & quas naturam
(quam nihil nisi alicujus finis causa agere existimant) intueri credunt, sibique exemplaria
proponere. Cum itaque aliquid in natura fieri vident, quod cum concepto exemplari, quod rei
ejusmodi habent, minus convenit, ipsam naturam tum defecisse, vel peccavisse, remque illam
imperfectam reliquisse, credunt. Videmus itaque homines consuevisse, res naturales perfectas,
aut imperfectas vocare, magis ex praejudicio, quam ex earum vera cognitione. Ostendimus
enim in Primae Partis Appendice Naturam propter finem non agere; aeternum namque illud,
& infinitum Ens, quod Deum, seu Naturam appellamus, eadem, qua existit, necessitate agit.
Ex qua enim naturae necessitate existit, ex eadem ipsum agere ostendimus (Prop. 16 p. 1).
Ratio igitur, seu causa, cur Deus, seu Natura agit, & cur existit, una, eademque est. Ut ergo
nullius finis causa existit, nullius etiam finis causa agit; sed ut existendi, sic & agendi
principium, vel finem habet nullum. Causa autem, quae finalis dicitur, nihil est praeter ipsum
humanum appetitum, quatenus is alicujus rei veluti principium, seu causa primaria
consideratur. Ex. gr. cum dicimus habitationem causam fuisse finalem hujus, aut illius domus,
nihil tum sane intelligimus aliud, quam quod homo ex eo, quod vitae domesticae commoda
imaginatus est, appetitum habuit aedificandi domum. Quare habitatio, quatenus ut finalis
causa consideratur, nihil est praeter hunc singularem appetitum, qui revera causa est efficiens,
106
quae ut prima consideratur, quia homines suorum appetituum causas communiter ignorant.
Sunt namque, ut jam saepe dixi, suarum quidem actionum, & appetituum conscii, sed ignari
causarum, a quibus ad aliquid appetendum determinantur. Quod praeterea vulgo ajunt,
[ Pobierz całość w formacie PDF ]