[ Pobierz całość w formacie PDF ]

3,13 mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes
3,14 tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris
3,15 et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem
quae est in Christo Iesu
3,16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad
corrigendum ad erudiendum in iustitia
3,17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus
4,1 testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum
ipsius et regnum eius
4,2 praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et
doctrina
4,3 erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria
coacervabunt sibi magistros prurientes auribus
4,4 et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur
4,5 tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple
4,6 ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat
4,7 bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi
4,8 in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die
iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius
4,9 festina venire ad me cito
4,10 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in
Galliam Titus in Dalmatiam
4,11 Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in
ministerium
4,12 Tychicum autem misi Ephesum
4,13 paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem
membranas
4,14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera
eius
4,15 quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris
4,16 in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis
reputetur
4,17 Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et
audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis
4,18 liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste
cui gloria in saecula saeculorum amen
4,19 saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum
4,20 Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti
4,21 festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres
omnes
4,22 Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen
[zurück zum Register des Neuen Testaments]
Epistula ad Titum
1,1 Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et
agnitionem veritatis quae secundum pietatem est
1,2 in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia
1,3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est
mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei
1,4 Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo
Iesu salvatore nostro
1,5 huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates
presbyteros sicut ego tibi disposui
1,6 si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione
luxuriae aut non subditos
1,7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non
iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum
1,8 sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem
1,9 amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et
exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere
1,10 sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de
circumcisione sunt
1,11 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet
turpis lucri gratia
1,12 dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae
bestiae ventres pigri
1,13 testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide
1,14 non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate
1,15 omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae
sunt eorum et mens et conscientia
1,16 confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et
ad omne opus bonum reprobi
2,1 tu autem loquere quae decet sanam doctrinam
2,2 senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia
2,3 anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene
docentes
2,4 ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant
2,5 prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non
blasphemetur verbum Dei
2,6 iuvenes similiter hortare ut sobrii sint
2,7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem
gravitatem
2,8 verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum
dicere de nobis
2,9 servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes
2,10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris
nostri Dei ornent in omnibus
2,11 apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
2,12 erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie
vivamus in hoc saeculo
2,13 expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu
Christi
2,14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi
populum acceptabilem sectatorem bonorum operum
2,15 haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat
3,1 admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus
bonum paratos esse
3,2 neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes
mansuetudinem ad omnes homines
3,3 eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et
voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem
3,4 cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei
3,5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos
nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti
3,6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum
3,7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae
3,8 fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui
credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus
3,9 stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt
enim inutiles et vanae
3,10 hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita
3,11 sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus
3,12 cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim
statui hiemare
3,13 Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit
3,14 discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint
infructuosi
3,15 salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum
omnibus vobis amen
[zurück zum Register des Neuen Testaments]
Epistula ad Philemon
1,1 Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro
1,2 et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est
1,3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
1,4 gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis
1,5 audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos
1,6 ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo
Iesu
1,7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum
requieverunt per te frater
1,8 propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem
pertinet
1,9 propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus
Iesu Christi
1,10 obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo
1,11 qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis
1,12 quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • sloneczny.htw.pl